TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Ut Filius opera Patris, sic Pater opera Filii facit. Ergo faciat Filius opera ejus qui misit eum, faciat et Pater opera Filii. Certe voluit Pater, efficit Filius. Ecce ostendo quia vult Filius, et facit Pater. Ubi ostendis, inquis? Modo ostendo. Pater, volo. Jam ego si calumniari vellem, ecce Filius jubet, et Pater facit. Quid vis? Ut ubi ego sum, et illi sint mecum 7Joan. XVII, 24 . Evasimus, illic erimus ubi est ille: illic erimus, evasimus. Quis delet Omnipotentis Volo ? Audis voluntatem potestatis, audi et potestatem voluntatis. Sicut Pater, inquit, suscitat mortuos, et vivificat; sic et Filius quos vult, vivificat 8Id. V, 21 . Quos vult. Ne dicas, Illos vivificat Filius, quos jubet Pater ut vivificet. Quos vult vivificat. Ergo quos vult Pater, et quos vult ipse; quia ubi est una potestas, una voluntas est. Habeamus ergo in corde non caeco, Patris et Filii unam eamdemque naturam: quia verus est Pater, verus est Filius. Quod est, hoc genuit; quia genitus non degeneravit.

Notes

  1. 7. Joan. XVII, 24
  2. 8. Id. V, 21