TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Avaritia vitae etiam ipsa cavenda. Ecce turbaris, ecce fluctuas: cor tuum quasi navis tempestatibus quatitur. Dormit Christus: excita dormientem, et non patieris tempestatem saevientem. Ipsum excita, qui nihil hic habere voluit, et totum habes, qui usque ad crucem pro te pervenit, cujus nudi atque pendentis ossa ab insultantibus numerata sunt: et cave ab omni avaritia. Parum est avaritia pecuniae: cave avaritiam vitae. Horrenda avaritia, metuenda avaritia. Aliquando homo contemnit quod habet, et dicit: Non dico falsum testimonium. Non dico, dicis mihi? Tollo quod habes. Tolle quod habeo: non tollis quod intus habeo. Non enim pauper remanserat qui dicebat: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est; ergo sit nomen Domini benedictum. Nudus exii de utero matris meae, nudus revertar in terram 4Job. I, 21 . Nudus foris, intus vestitus. Nudus foris a pannis, et putribilibus pannis; intus vestitus. Unde? Sacerdotes tui induantur justitia 5Psal. CXXXI, 9 . Sed quid si dicat, cum contempseris ea quae possides, quid si dicat: Occido te? Responde illi, si Christum audisti: Occides me? Melius tu occides carnem meam, quam ego per linguam falsam animam meam. Quid facturus es mihi? Occisurus es carnem: exit anima libera, in fine saeculi et ipsam quam contempsit carnem receptura. Quid ergo mihi facturus es? Si autem falsum testimonium dixero pro te, de lingua mea occido me; et non in carne occido me: Os enim quod mentitur, occidit animam 6Sap. I, 11 . Forte hoc non dicis. Unde non dicis? Vivere vis: plus vis vivere, quam Deus constituit? Certe caves ab omni avaritia? Huc usque Deus voluit ut vivas, quo usque iste ad te accessit. Forte te occisurus est, ut martyrem faciat. Noli habere cupiditatem vivendi; et non habes aeternitatem moriendi? Videtis quia ubique avaritia illa, cum plus volumus quam opus est, facit nos peccare? Caveamus ab omni avaritia, si volumus frui aeterna sapientia.

Notes

  1. 4. Job. I, 21
  2. 5. Psal. CXXXI, 9
  3. 6. Sap. I, 11