Ecclesia latere non potest. Attendite cujus membra estis: inspicite cujus filii estis. Mulierem fortem quis inveniet? Congruit diei martyrum fortitudo mulieris. Nisi enim fortis esset illa mulier, membra ejus in passione defecissent. Mulierem fortem quis inveniet? Difficile est invenire eam, imo difficile est nescire eam. Nonne ipsa est civitas in monte, quae abscondi non potest 2Matth. V, 14? Quare ergo dictum est, Quis inveniet? cum dici debuerit, Quis non inveniet? Sed tu civitatem in monte positam vides: ut autem in monte poneretur, inventa est quae perierat. Quando illustrata est, quis eam non videt? quando latebat, quis eam inveniret? Ipsa enim civitas est, et una illa ovis, quam perditam quaesivit pastor, et inventam gaudens in humeris reportavit 3Luc. XV, 4-6. Iste pastor, mons est: ovis autem in humeris ejus, civitas in monte. Facile est ut videas eam collocatam in monte: quando eam invenires, cum lateret in vepribus, in spinis utique delictorum suorum? Ibi enim quaesisse magnum est: ibi invenisse mirabile est. Haec ejus difficilis inventio commendatur, cum dicitur, Mulierem fortem quis inveniet? Quis enim, quia unus; non quia nec unus. Quomodo dictum est de ipso viro ejus, leone de tribu Juda, de quo propheta ante praedixit, Ascendisti recumbens: utique in cruce. Ascendisti, crux est; recumbens, mors est. Quid est enim. Ascendisti, nisi quod scriptum est, Et crucifixerunt eum? Unde et ipse ait, Sicut exaltavit Moyses serpentem in eremo, ita exaltari oportet Filium hominis; ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam 4Joan. III, 14, 15 Quid est, recumbens? Et inclinato capite tradidit spiritum 5Id. XIX, 18, 30 . Cum ergo et ibi diceretur, Ascendisti recumbens; secutus est, Dormisti sicut leo. Dormisti sicut leo: non fugisti sicut vulpes. Quid est, Dormisti sicut leo? De potestate, non de necessitate. Cum autem dictum esset, Dormisti sicut leo; secutus ait, Quis suscitabit eum 6Gen. XLIX, 9 ? Quis suscitabit? neque enim nemo: sed quis hominum? Quia nonnisi Deus, qui eum exaltavit a mortuis, et donavit ei nomen quod est super omne nomen 7Philipp. II, 9. Suscitavit et ipse se: unde ait, Solvite templum hoc, et in triduo suscitabo illud 8Joan. II, 19 . Et modo quando auditis, Mulierem fortem quis inveniet? nolite putare de Ecclesia dici quae latet, sed de illa quae ab uno inventa est, ut neminem lateret. Ergo describatur, laudetur, commendetur, amanda ab omnibus nobis ut mater: nam unius uxor est. Mulierem fortem quis inveniet? Mulierem istam tam fortem quis non videt? Sed jam inventam, jam eminentem, jam conspicuam, jam gloriosam, jam ornatam, jam lucidam; jam, ut cito explicem, toto terrarum orbe diffusam.
Sermones
Notes
- 2. Matth. V, 14
- 3. Luc. XV, 4-6
- 4. Joan. III, 14, 15
- 5. Id. XIX, 18, 30
- 6. Gen. XLIX, 9
- 7. Philipp. II, 9
- 8. Joan. II, 19