Martyribus et Machabaeis plus praestitum, quam tribus pueris ab igne liberatis. Considerate promissiones Dei. Istis ipsis martyribus quid, putatis quia omne quod postulaverunt dedit? Non. Multi se optaverunt dimitti, et cum aliquo miraculo dimitti, quomodo dimissi sunt tres pueri de camino. Qualis vox regis Nabuchodonosor? Quoniam, inquit, speraverunt in eum, et verbum regis immutaverunt. Quale testimonium perhibet, qui conabatur occidere? Incendi illos voluit, qui postea per illos credidit. Si illi in igne morerentur, occulte coronarentur, huic non prodesset. Ideo ad tempus servati sunt, ut crederet infidelis, ut laudaret Deum, qui damnaverat illos. Ipse fuit Deus trium puerorum, qui fuit Deus Machabaeorum. Illos de igne liberavit 5Dan. III, 95, illos in igne mori fecit 6II Machab. VII. Mutatus est? Plus illos quam illos diligebat? Major corona data est Machabaeis. Certe illi evaserunt ignes, sed ad pericula istius saeculi servati sunt: illi in ignibus omnia pericula finierunt. Non ulterius restabat ulla tentatio, sed sola coronatio. Ergo plus acceperunt Machabaei.