Filius Dei natura aequalis Patri, misericordia ad mortem usque infirmatus. Audi Apostolum volentem nobis commendare misericordiam ipsius, quia propter nos infirmatus est, ut sub alis suis pullos colligeret, docens alios etiam discipulos, ut et ipsi compaterentur infirmitati infirmorum, qui ad aliquam firmitatem de infirmitate communi ascendissent; cum ille de coelesti firmitate ad infirmitatem nostram descenderit: ait illis, Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Jesu. Dignamini, inquit, imitari Filium Dei per compassionem cum parvulis. Qui cum in forma Dei esset. Jam dicendo, in forma Dei esset, aequalem ostendit Deo. Non enim forma minor est quam ille cujus forma est. Si enim minor est, forma non est. Tamen ne aliquis dubitaret, adjecit, et posuit ipsum Verbum, unde ora sacrilegis clauderet: Qui cum in forma Dei esset, inquit, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Quid est, fratres charissimi, quod ait Apostolus, Non rapinam arbitratus est? Quia naturaliter aequalis. Cui ergo erat rapina aequalitas Dei? Primo homini, cui dictum est, Gustate, et eritis sicut dii 8Gen. III, 5 . Voluit per rapinam tendere se ad aequalitatem, et per poenam perdidit immortalitatem. Ille enim cui rapina non erat, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Si ergo non rapina; natura, integra societas et summa ipsa comparatio. Sed quid fecit? Semetipsum, ait, exinanivit, formam servi accipiens; in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo: humiliavit se, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis 9Philipp. II, 5-8 . Parum erat dicere mortem, et genus mortis ostendit. Quare et genus mortis? Quia multi ad mortem sunt parati: multi enim dicunt, Non timeo mori, sed vellem in lectulo meo mori, circumdatus filiis, nepotibus, lacrymis uxoris. Mortem quidem videntur isti non recusare, sed eligendo genus mortis, de timore puniuntur. Ille autem elegit genus mortis, sed quod est deterius omnibus. Quomodo sibi eligunt homines melius genus mortis, sic ipse deterius elegit, hoc quod exsecrabile erat omnibus Judaeis. Non enim timuit mori per falsos testes, per sententiam judicis, qui veniet judicare vivos et mortuos: non timuit mori per ignominiam crucis, ut omnes credentes ab omni ignominia liberaret. Ergo factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: tamen naturaliter aequalis Deo; fortis in virtute majestatis, infirmus compassione humanitatis: fortis, ut faceret omnia; infirmus, ut reficeret omnia.