Quale corpus, et qualis sanctorum vita post resurrectionem. Jam ergo, fratres, nemo quaerat perversa subtilitate cujusmodi figura erit corporum in resurrectione mortuorum, quanta statura, qualis motus, qualis incessus. Sufficit tibi quod resurgit caro tua in ea specie, in qua Dominus apparuit, in hominis utique specie. Sed noli propter speciem timere corruptionem: si enim non timueris corruptionem, non timebis et illam sententiam, Caro et sanguis regnum Dei non possidebit: nec incides in laqueum Sadducaeorum, quem propterea non possis evitare, quia putas ad hoc resurgere homines, ut ducant uxores, et generent filios, et agant opera vitae mortalis. Si quaeris qualis erit vita, quis hominum hoc poterit explicare? Vita erit Angelorum. Quicumque tibi potuerit ostendere vitam Angelorum, ostendet vitam eorum; quia aequales futuri erunt Angelis. Si autem Angelorum vita occulta est, nemo quaerat amplius; ne per errorem non perveniat ad id quod quaerit, sed ad quod sibi ipse confinxerit. Praepropere enim quaerit, et festinans quaerit. Tu in via ambula; venies ad patriam, si non deseras viam. Tenere ergo Christum, fratres, tenete fidem, tenete viam: ipsa vos perducet ad id quod videre modo non potestis. In illo enim capite apparuit quod speretur in membris; in illo fundamento demonstratum est quod in nostra aedificetur fide, ut postea perficiatur in specie: ne forte cum putatis vos cernere, appareat vobis aliquid per imaginem falsam quasi esse quod non est, et dimissa via in errorem devietis, et ad patriam quo ducit via, id est, ad speciem quo ducit fides, non perveniatis.