TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Praeparatio ad novissimum diem. Fratres, quod audistis modo monentem Scripturam atque dicentem, ut propter diem novissimum vigilemus, unusquisque de novissimo suo die cogitet: ne forte cum senseritis vel putaveritis longe esse novissimum saeculi diem, dormitetis ad novissimum vestrum diem. De die novissimo saeculi hujus audistis quid dixerit: Quia nesciunt eum, neque Angeli coelorum, neque Filius, nisi Pater. Ubi quidem magna quaestio est, ne carnaliter sapientes putemus aliquid Patrem scire, quod nesciat Filius. Nam utique cum dixit, Pater scit; ideo hoc dixit, quia in Patre et Filius scit. Quid enim est in die, quod non in Verbo factum est, per quem factus est dies? Nemo ergo quaerat novissimum diem, quando futurus sit: sed vigilemus omnes bene vivendo, ne novissimus dies cujuscumque nostrum nos inveniat imparatos, et qualis quisque hinc exierit suo novissimo die, talis inveniatur in novissimo saeculi die. Nihil te adjuvabit quod hic non feceris. Unumquemque opera sua juvabunt, aut opera sua pressura sunt.