TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Cura de aliorum salute quanta imposita episcopo. Sarcina autem mea est, quam modo audistis, cum Ezechiel propheta legeretur. Parum est enim quia dies ipse admonet nos eamdem sarcinam cogitare: insuper etiam talis lectio recitata est, quae nobis incutiat magnum timorem, ut quid portemus cogitemus; quia nisi nobiscum qui imposuit portet, deficimus. Ecce audistis: Terra, inquit, super quam induxero gladium, et posuerit sibi exploratorem, qui videat gladium supervenientem, et dicat et denuntiet: si veniente autem gladio taceat ille explorator, et superveniens gladius super peccatorem, occidat; peccator quidem pro sua iniquitate morietur, sanguinem autem ejus de manu exploratoris inquiram. Si autem viderit gladium supervenientem, et tuba cecinerit, et annuntiaverit, et ille cui annuntiat non observaverit; ille quidem in sua iniquitate morietur, explorator autem animam suam liberavit. Et tu, fili hominis, exploratorem posui te filiis Israel. Exposuit quid dixerit gladium, exposuit quid dixerit exploratorem, exposuit quam dixerit mortem. Non nos permisit in obscuritate lectionis excusare negligentiam nostram. Posui te ergo, inquit, exploratorem. Si dixero peccatori, Morte morieris, et tu tacueris, et ille in peccato suo mortuus fuerit; ille quidem in peccato suo morietur digne et juste, sanguinem autem ejus de manu tua requiram. Si autem tu dixeris peccatori, Morte morieris, et ille se non observaverit; ille in iniquitate sua morietur, tu vero animam tuam liberasti 1Ezech. XXXIII, 2-9 .

Notes

  1. 1. Ezech. XXXIII, 2-9