De carne quid sperandum. Ecce, adjuvante ipsius misericordia, Spiritum Christi habemus: ex ipsa dilectione justitiae, integra fide, catholica fide, Spiritum Dei nobis inesse cognoscimus. Sed quid de carne illa mortali? Quid de lege in membris nostris repugnante legi mentis? Quid de illo gemitu, Miser ego homo? Audi, Si autem Christus in vobis, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter justitiam. Ergo de corpore mortuo propter peccatum, jam desperandum est? Nulla spes est? Sic dormit, ut non adjiciat ut resurgat 34Psal. XL, 9. Absit. Corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter justitiam. Remansit tristitia de nostro corpore. Nemo autem carnem suam odio habuit 35Ephes. V, 29. Videmus quam sollicite curetur sepultura mortuorum. Corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter justitiam. Jam dicebas ad consolationem, Vellem quidem et corpus meum esset in vita: sed quia non potest, sit vel spiritus meus, sit vel anima mea. Exspecta, noli esse sollicitus.