Eleemosyna in pauperem sacrificium est christiani. Duo genera eleemosynarum. Ego, fratres, vires parvas habeo, sed verbum Dei magnas habet. Valeat in cordibus vestris. Ergo et quod lente dicimus, valde auditis, si obedieritis. Tanquam per nubem suam, per Isaiam prophetam Dominus tonuit: si sensum habetis, expavistis. Manifeste enim dixit, nec expositorem habent ista necessarium, sed factorem. Quo mihi, inquit, multitudinem sacrificiorum vestrorum? Quis enim exquisivit ista de manibus vestris? Deus nos quaerit, non nostra. Sed sacrificium christiani est eleemosyna in pauperem. Hinc enim fit Deus peccatis propitius. Nisi autem peccatis propitius fiat Deus, quis remanet nisi reus? Ab eis peccatis et delictis, sine quibus vita ista non ducitur, mundantur homines per eleemosynas: quae sunt duorum generum, erogando et remittendo; erogando quod habes bonum, remittendo quod pateris malum. Haec duo genera eleemosynarum Dominus magister bonus, qui verbum breviavit super terram, ut esset fructuosum, et non onerosum, quam breviter fuerit complexus, audite: Remittite, inquit, et remittetur vobis; date, et dabitur vobis 1Luc. VI, 37 et 38 . Remittite, et remittetur vobis, pertinet ad ignoscendum; date, et dabitur vobis, pertinet ad erogandum. Ex illa eleemosyna, qua ignoscis homini, nihil perdis. Ecce statim veniam petit, ignovisti, nihil amisisti. Charitate amplior domum redisti. Illud aliud genus eleemosynarum, ubi jubemur erogare indigentibus, grave videtur: quia quod quisque dederit, hoc ipsum quod dabit non habebit.