TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Circumcisio et justitia quomodo nos sumus. Justitia nostra ex Dei dono. Cum ergo ait, Nos sumus circumcisio; videte quid voluerit intelligi in illa circumcisione, quae in umbra data est significante, quae remota est luce veniente. Cur autem non dixerit, Nos habemus circumcisionem; sed, Nos sumus circumcisio: sic accipite hoc voluisse Apostolum dicere, Nos sumus justitia. Circumcisio enim justitia est. Magis autem commendat quod dicit dicendo nos esse justitiam, quam dicendo nos esse justos: ita tamen ut cum justitiam dicit esse, justos intelligamus. Non enim sumus illa incommutabilis justitia, cujus participes facti sumus: sed quemadmodum dicitur, Magna ibi juventus est, pro multis juvenibus; sic dicitur justitia, ut intelligantur justi. Audite hoc ipsum evidentius, eodem dicente Apostolo, Ut nos, inquit, simus justitia Dei in ipso 1II Cor. V, 21 . Nos simus justitia, non nostra, sed Dei; ab illo accepta, non a nobis assumpta; impertita, non usurpata; donata, non rapta. Cuidam enim rapina erat esse aequalis Deo: et quoniam quaesivit rapinem, invenit ruinam. Dominus autem noster Jesus Christus, cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Cui enim aequalitas Dei natura erat, rapina non erat. Sed tamen semetipsum exinanivit, formam servi accipiens 2Philipp. II, 6, 7 , ut nos essemus justitia Dei in ipso. Si enim ille paupertatem vitaret, nos paupertate non careremus. Pauper enim ille factus est, cum dives esset; ut illius paupertate, sicut scriptum est, nos ditaremur 3II Cor. VIII, 9 . Divitiae illius quid nos facturae sunt, cujus paupertas nos divites facit? Apostolus ergo non tibi negavit circumcisionem, sed exposuit; lucem praetendit, umbram removit.

Notes

  1. 1. II Cor. V, 21
  2. 2. Philipp. II, 6, 7
  3. 3. II Cor. VIII, 9