TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Aeterna vita quantum amanda sit, intelligitur ex amore hujus vitae. Dixit Dominus cuidam adolescenti: Si vis venire ad vitam, serva mandata. Non dixit, Si vis venire ad vitam aeternam: sed, Si vis venire ad vitam; eam definiens vitam, quae fuerit aeterna vita. Hujus ergo vitae amorem nos primitus commendemus. Etenim amatur et qualiscumque vita ista; et ipsam qualemcumque, aerumnosam, miseram, finire homines timent, et pavescunt. Hinc videndum est, hinc considerandum, quemadmodum amanda sit aeterna vita; quando sic amatur misera ista et quandoque finienda vita. Considerate, fratres, quantum amanda sit vita, ubi nunquam finias vitam. Amas ergo istam vitam, ubi tantum laboras, curris, satagis, anhelas; et vix enumerantur quae necessaria sunt in misera vita; seminare, arare, novellare, navigare, molere, coquere, texere: et post haec omnia finire habes vitam. Ecce quae pateris in misera ista quam diligis vita: et putas te semper victurum, et nunquam moriturum? Templa, saxa, marmora, ferro plumboque consolidata, tamen cadunt: et homo nunquam se putat moriturum? Discite ergo, fratres, quaerere aeternam vitam, ubi ista non tolerabitis, sed in aeternum cum Deo regnabitis. Qui enim vult vitam, sicut dicit propheta, diligit videre dies bonos 1Psal. XXXIII, 13 . Nam in diebus malis mors potius optatur, quam vita. Nonne audimus et videmus homines in aliquibus tribulationibus et angustiis, conflictationibus et aegritudinibus dum sunt constituti, et vident se laborare, nihil aliud dicere nisi, Deus mitte mihi mortem, accelera dies meos? Et aliquando venit aegritudo; curritur, adducuntur medici, solidi et munera promittuntur. Dicit tibi ipsa mors: Ecce adsum, quam paulo ante a Domino petebas; quid me modo fugere vis? Inveni te falsatorem, et miserae vitae amatorem.

Notes

  1. 1. Psal. XXXIII, 13