Poenitentia in crastinum non differenda. Quare hoc dicis, frater? quare? Quia promisit Deus indulgentiam, si me mutavero. Video, scio, promisit Deus indulgentiam; per sanctum Prophetam hanc promittit, et per me minimum servum suum promittit, verum est quod promittit, hanc promisit per unicum Filium suum. Sed quid vis addere dies malos diebus malis? Sufficiat diei malitia sua 4Matth. VI, 34. Malus dies hesternus, malus et hodiernus, malus et crastinus. An putas esse bonos dies, quando facis satis voluptatibus tuis, quando in luxuriis enutris cor tuum, quando insidiaris alienae pudicitiae, quando fraude contristas proximum tuum, quando commendata negas, quando falsum pro nummo juras? Quando exhibes tibi bonum prandium, ideo putas quia bonum diem ducis? Unde fieri potest ut dies bonus sit, cum malus sit homo? Malos dies vis addere malis diebus?