TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Jacob et benedictus et claudicans. Pars arida Jacob Christianos malos significat; ut in ipso Jacob et benedictio sit, et claudicatio. Benedictus est ex parte bene viventium, claudicat ex parte male viventium. Sed adhuc in uno homine est utrumque: erit autem diremptio et discretio postea; quod optat in Psalmo Ecclesia, dicens: Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta 22Psal. XLII, 1 . Ita sane, quia dicit Evangelium, Si scandalizaverit te pes tuus, abscinde eum et projice abs te. Expedit enim tibi unum pedem habentem intrare in regnum Dei, quam cum duobus pedibus ire in ignem aeternum 23Matth. XVIII, 8 . Isti ergo mali praescindi habent in fine. Modo clauda est Ecclesia, unum pedem fortiter ponit, alterum invalidum habet. Paganos attendite, fratres. Inveniunt aliquando Christianos bonos, servientes Deo, et admirantur, et adducuntur, et credunt. Aliquando attendunt male viventes, et dicunt: Ecce Christiani! Sed isti male viventes ad latitudinem pertinent femoris Jacob tacti, qui aruit. Tactus autem Domini, manus est Domini corripiens et vivificans. Ideo ex parte benedicitur, et ex parte arescit. Et istos male viventes in Ecclesia ostendit Dominus; quia inde est quod scriptum est in Evangelio, quia cum crevisset herba, apparuerunt zizania: quia cum coeperint homines proficere, tunc incipiunt malos sentire. Haec nota sunt vobis, ex dono Dei efficitur ut cognoscantur. Sed modo toleranda sunt zizania usque ad finem messis, ne forte eradicando zizania, eradicetur simul et triticum 24Id. XIII, 26, 29, 30. Veniet autem tempus ut exaudiatur Ecclesia dicens, Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta: cum Dominus venerit in claritate sua cum Angelis sanctis, et colligentur ante eum omnes gentes, et segregabit eos, sicut pastor segregat oves ab haedis: et ponentur justi ad dexteram, haedi autem ad sinistram: et illis dicetur, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum; illis autem, Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus 25Id. XXV, 31-41 .

Notes

  1. 22. Psal. XLII, 1
  2. 23. Matth. XVIII, 8
  3. 24. Id. XIII, 26, 29, 30
  4. 25. Id. XXV, 31-41