Pretium quo charitas comparanda. Bene, fratres mei, interrogate vos ipsos, cellas interiores discutite: videte, et attendite quid habeatis de charitate, et hoc quod inveneritis augete. Attendite ad talem thesaurum, ut intus divites sitis. Caetera certe quae magnum habent pretium, cara dicuntur; nec frustra. Aspicite consuetudinem sermonis vestri: carius est illud, quam illud. Quid est, Carius est, nisi, pretiosius est? Si carius dicitur, quidquid pretiosius est; quid carius ipsa charitate, fratres mei? Quod est, putamus, pretium ejus? unde invenitur pretium ejus? Pretium tritici, nummus tuus; pretium fundi, argentum tuum; pretium margaritae, aurum tuum: pretium charitatis, tu. Quaeris ergo unde possideas fundum, gemmam, jumentum: fundum quaeris unde emas, et quaeris apud te. Si vis autem habere charitatem, quaere te, et inveni te. Quid enim times dare te, ne consumas te? Imo si te non dederis, perdis te. Ipsa charitas per Sapientiam loquitur, et dicit tibi aliquid, unde non expavescas quod dictum est: Da te ipsum. Si quis enim vellet tibi fundum vendere, diceret tibi, Da mihi aurum tuum: et si quis aliud aliquid, Da mihi nummum tuum, da mihi argentum tuum. Audi quid tibi dicat ex ore Sapientiae charitas: Da mihi, fili, cor tuum 6Prov. XXIII, 26 . Da mihi, inquit: quid? Fili, cor tuum. Male erat, quando a te erat, quando tibi erat: per nugas enim et amores lascivos perniciososque trahebaris. Tolle inde. Ubi trahis? ubi ponis? Da mihi, inquit, cor tuum. Sit mihi, et non perit tibi. Vide enim, si aliquid voluit dimittere in te, unde ames vel te, qui tibi dicit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua. Quid remanet de corde tuo, unde diligas te ipsum? quid de anima tua? quid de mente tua? Ex toto, inquit. Totum exigit te, qui fecit te.