TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Finiendae querelae in Quadragesima. Pactum dimittendi ut dimittatur nobis. Aliud ira, et aliud odium. Dies isti sancti, quos agimus in observatione Quadragesimae, commonent nos de fraterna concordia loqui vobis, ut quicumque habet adversus alium querelam, finiat, ne finiatur. Nolite ista contemnere, fratres mei. Cum enim vita ista mortalis et fragilis, quae inter tot terrenas tentationes periclitatur, et orat ne submergatur, non potest esse in quovis justo sine qualibuscumque peccatis; unum est remedium per quod vivere possimus, quia docuit nos magister Deus dicere in Oratione: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 1Matth. VI, 12 . Pactum et placitum cum Deo fecimus, et conditionem solvendi debiti in cautione subscripsimus. Dimitti nobis plena fiducia petimus, si et nos dimittimus: si autem non dimittimus, dimitti nobis peccata non putemus; ne nos ipsos fallamus. Homo se non fallat, Deus neminem fallit. Humanum est irasci: et utinam nec hoc possemus. Humanum est irasci: sed non debet iracundia tua, natus surculus brevis, suspicionibus irrigari, et ad trabem odii pervenire. Aliud est enim ira, aliud odium. Nam saepe etiam pater irascitur filio, sed non odit filium: irascitur, ut corrigat. Si propterea irascitur ut corrigat, amando irascitur. Propterea dictum est: Festucam in oculo fratris tui vides; trabem autem in oculo tuo non vides 2Id. VII, 3 . Culpas in alio iram, et tenes odium in te ipso. In comparatione odii, ira festuca est. Sed festucam si nutrias, trabes erit. Si evellas et projicias, nihil erit.

Notes

  1. 1. Matth. VI, 12
  2. 2. Id. VII, 3