Spes hic esset felicior quam in illa felicitate. Deinde audite aliud pejus, aliud dolendum vel potius irridendum. Hic sapiens, hic philosophe, hoc est, in terra (verbi gratia, Pythagoras, Plato, Porphyrius, et nescio quis alius ipsorum), quare philosopharis? Propter vitam, inquit, beatam. Quando habebis istam vitam beatam? Cum hoc corpus, inquit, reliquero in terra. Modo ergo misera vita geritur, sed spes est beatae vitae: ibi beata vita geritur, sed spes est miserae vitae. Ergo spes nostrae infelicitatis est felix, et felicitatis infelix. Abjiciamus haec, et vel rideamus quia falsa sunt, vel doleamus quia magna existimantur. Sunt enim ista, fratres mei, magna magnorum deliramenta doctorum. Quanto melius tenemus magna magnorum sacramenta sanctorum? Amore corporum dicunt redire animas purgatas, mundatas, sapientes, purgatas animas amore corporum redire ad corpora. Ergo anima purgata sic amat? Nonne amor iste magnae sunt sordes?