TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Spes Christianorum de iis est quae non videntur. Apta similitudo. Spes nostra, fratres, non de isto tempore, neque de hoc mundo est, neque in ea felicitate qua excaecantur homines qui obliviscuntur Deum. Hoc nosse primitus et christiano corde tenere debemus, non ad praesentis temporis bona nos factos esse christianos; sed ad nescio quid aliud, quod Deus jam promittit, et homo nondum capit. De hoc enim bono dictum est, Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se. Ergo quia hoc bonum tam magnum, tam praeclarum, tam ineffabile, non invenit hominem perceptorem, tenuit Deum promissorem. Nunc enim quod ei promissum est, homo caecus corde non percipit: nec ei potest ostendi in praesenti, quid ipse cui promittitur sit futurus. Quia et infans natus si posset verba loquentis intelligere, cum ipse loqui non posset, nec ambulare, nec aliquid agere, sed sicut eum videmus infirmum, jacentem, indigum opis alienae, tantummodo intelligere posset eum qui sibi loqueretur, et diceret ei, Ecce sicut vides me ambulantem, operantem, loquentem, post paucos annos talis eris: attendens se et illum, quamvis quod promitteretur, videret; tamen suam considerans infirmitatem, non crederet, et videret tamen quod promittebatur. Nobis autem tanquam infantibus in hac carne atque infirmitate jacentibus, et magnum est quod promittitur, et non videtur: et erigitur fides qua credimus quod non videmus, ut mereamur videre quod credimus. Quicumque irridet hanc fidem, ut ideo putet non sibi esse credendum, quia non videt; quando venerit quod non credebat, erubescit; confusus separatur, separatus damnatur. Qui autem crediderit, segregatur ad dexteram, et stabit cum magna fiducia et laetitia inter illos quibus dicetur, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Conclusit autem Dominus, cum haec verba diceret, sic: Ibunt isti in ambustionem aeternam, justi autem in vitam aeternam 1Matth. XXV, 34, 46 . Haec est vita aeterna, quae nobis promittitur.

Notes

  1. 1. Matth. XXV, 34, 46