TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Paulus eorum vitiis, a quibus sibi honor exhibetur, non parcit. Hujusmodi indumentum acceperat a bona Dei plebe idem Paulus, cum diceret: Sicut angelum Dei suscepistis me: testimonium vobis perhibeo, quia si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi. Sed cum tantus illi honor exhibitus esset, numquid propter ipsum honorem sibi exhibitum, ne forte cum argueret, negaretur, et minus ipse Apostolus laudaretur, pepercit errantibus? Nam si hoc fecisset, esset inter illos qui se ipos pascunt, non oves: diceret apud se ipsum, Quid ad me pertinet? Quisque quod velit agat: victus meus salvus est, honor meus salvus est; et lac et lana, satis est mihi: eat quisque qua potest. Ergo integra tibi sunt omnia, si eat quisque qua potest? Nolo te praepositum facere, unum te constituo de ipsa plebe: Si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra 12I Cor. XII, 26 . Proinde ipse Apostolus, cum eos commemoraret quales fuerint erga illum, ne quasi oblitus eorum honorificentiae videretur, testimonium perhibet, quod sicut angelum Dei susceperint eum; et quod, si fieri posset, oculos suos vellent eruere, et illi dare: et tamen accedit ad ovem languidam, ad ovem putridam, secare vulnus, non parcere putredini. Ergo, inquit, inimicus factus sum vobis, verum praedicans 13Galat. IV, 14-16 ? Ecce et accepit de lacte ovium, sicut paulo ante commemoravimus, et indutus est lanis ovium; sed tamen oves non neglexit. Non enim sua quaerebat, sed quae Jesu Christi.

Notes

  1. 12. I Cor. XII, 26
  2. 13. Galat. IV, 14-16