Super pauperem non sese efferat, qui ipsum juvat. Si Elias non indigebat, Christus indigebat? Ideo, fratres mei, admonet nos Scriptura sancta, quia plerumque servos suos quos potest pascere Deus, ideo facit indigentes, ut inveniat operantes. Nemo superbiat, quia dat pauperi: Christus pauper fuit. Nemo superbiat, quia hospitem suscipit: Christus hospes fuit. Melior est susceptus, quam suscipiens; ditior accipiens, quam tradens. Qui accipiebat, cuncta possidebat: qui dabat, ab illo cui dabat, acceperat quod dabat. Nemo ergo superbiat, fratres mei, quando dat pauperi: non dicat in animo suo, Ego do, ille accipit; ego suscipio, ille indiget tecto. Forte quo tu indiges, plus est. Forte quem suscipis justus est: ille indiget pane, tu veritate; ille indiget tecto, tu coelo; ille indiget pecunia, tu justitia.