TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Scripturae sanctae ad infirmitatem parvulorum aptatae. Scripturae sanctae sunt, veraces sunt, inculpatae sunt. Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad exhortationem, ad doctrinam 6II Tim. III, 16. Nihil est ergo quod Scripturam accusemus, si nos forte, illa non intellecta, in aliquo deviemus. Cum ipsam intelligimus, recti sumus: cum autem ea non intellecta pravi sumus, ipsam rectam dimittimus: non enim eam depravati depravamus; sed illa stat recta, ut ad illam corrigendi redeamus. Verumtamen ut nos exerceat eadem Scriptura, in multis locis velut carnaliter loquitur, cum semper spiritualis sit. Lex enim, ut ait Apostolus, spiritualis est; ego autem carnalis sum 7Rom. VII, 14 . Cum sit ergo illa spiritualis, tamen saepe cum carnalibus quasi carnaliter ambulat. Sed non eos vult remanere carnales. Quia et mater parvulum amat nutrire, sed eum non amat parvulum remanere. In sinu tenet, manibus fovet, blanditiis consolatur, lacte nutrit: omnia parvulo facit; sed optat ut crescat, ne semper talia faciat. Videte Apostolum: melius enim ipsum intuemur, qui se etiam matrem non dedignatus est dicere, ubi ait, Factus sum parvulus in medio vestrum, tanquam nutrix fovens filios suos 8I Thess. II, 7 . Apostolus vero, germano et pio charitatis affectu et nutricis personam suscepit, dicendo, fovet; et matris, addendo, filios suos. Sunt enim nutrices foventes quidem, sed non filios suos: item sunt matres nutricibus dantes, non foventes filios suos. Idem ergo nutritor et fotor alio loco dicit, quod paulo ante commemoravi, Cum timore et tremore multo fui apud vos.

Notes

  1. 6. II Tim. III, 16
  2. 7. Rom. VII, 14
  3. 8. I Thess. II, 7