TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Idem tractatur argumentum. Hoc ergo debet facere, qui fecit injuriam. Qui autem passus est, quid debet? Quod audivimus hodie: Si peccaverit in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum. Si neglexeris, pejor es. Ille injuriam fecit, et injuriam faciendo gravi se ipsum vulnere percussit: tu vulnus fratris tui contemnis? Tu eum vides perire, vel perisse, et negligis? Pejor es tacendo, qaum ille conviciando. Quando ergo in nos aliquis peccat, habeamus magnam curam, non pro nobis; nam gloriosum est injurias oblivisci: sed obliviscere injuriam tuam, non vulnus fratris tui. Ergo corripe eum inter te et ipsum solum, intendens correctioni, parcens pudori. Forte enim prae verecundia incipit defendere peccatum suum, et quem vis facere correctiorem, facis pejorem. Corripe ergo eum inter te et ipsum solum. Si te audierit, lucratus es fratrem tuum: quia perierat, nisi faceres. Si autem non te audierit, id est, peccatum suum quasi justitiam defenderit, adhibe tecum duos vel tres; quia in ore duorum vel trium testium stat omne verbum. Si nec ipsos audierit, refer ad Ecclesiam: si nec Ecclesiam audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Noli illum deputare jam in numero fratrum tuorum. Nec ideo tamen salus ejus negligenda est. Nam et ipsos Ethnicos, id est, Gentiles et Paganos in numero quidem fratrum non deputamus; sed tamen eorum salutem semper inquirimus. Hoc ergo audivimus Dominum ita monentem, et tanta cura praecipientem, ut etiam hoc adderet continuo: Amen dico vobis, quaecumque ligaveritis super terram, ligata erunt et in coelo; et quaecumque solveritis in terra, soluta erunt et in coelo. Coepisti habere fratrem tuum tanquam publicanum, ligas illum in terra: sed ut juste alliges, vide. Nam injusta vincula disrumpit justitia. Cum autem correxeris, et concordaveris cum fratre tuo, solvisti illum in terra. Cum solveris in terra, solutus erit et in coelo. Multum praestas, non tibi, sed illi; quia multum nocuit, non tibi, sed sibi.