TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Brachia quoque sua firmavit in fusum. Non ab infundendo: sed in illud instrumentum lanificii, quod vocant fusum. De fuso isto, quod Dominus donat, dicam: neque enim ista lanificia sunt a viris aliena. Audite quid sit, Brachia sua firmavit in fusum. Potuit dicere, In colum. Fusum dixit, forte non frustra. Quamvis possit videri, nec absurde intelligi de fuso lanificium significatum, de lanificio bonum opus, tanquam castae mulieris et matronae impigrae et diligentis: tamen ego, charissimi, in isto fuso, quod intelligo, non tacebo. Omnis qui vivit in bonis operibus in sancta Ecclesia, non neglector, sed effector praeceptorum Dei, quid faciat eras, nescit; quid fecerit hodie, scit. De futuro opere timet, de praeterito gaudet: et ut perseveret in bonis operibus, vigilat; ne forte negligens futurorum, perdat praeteritum. In orando tamen Domino, in omni deprecatione sua, non habet firmam conscientiam de opere futuro, sed de praeterito; ex eo quod fecit, non ex eo quod facturus est. Jam ergo si hoc verum esse mecum videtis, attendite in lanificio duo instrumenta ista, colum et fusum. In colo lana involuta est, quae filo ducenda et nenda transeat in fusum. Quod in colo est involutum, est futurum: quod in fuso collectum est, jam praeteritum est. Opus ergo tuum in fuso est, non in colo. In colo enim est, quod facturus es; in fuso, quod fecisti. Vide ergo si aliquid habes in fuso, ubi firmentur brachia tua. Ibi erit fortis conscientia tua, ibi securus Deo dices: Da, quia dedi; dimitte, quia dimisi; fac, quia feci. Non enim petis praemium, nisi opere gesto, non opere gerendo. Quidquid ergo operaris, totus animus ad fusum sit. Quia et quod pendet in colo, ad fusum trajiciendum est: non autem illud quod collectum est in fuso, ad colum revocandum est. Ergo vide quid agas, ut habeas in fuso, ut brachia tua firmes in fusum, ut totum coletur ad fusum, ut habeat aliquid fusum quod te consoletur, quod te confirmet, quod tibi det fiduciam deprecandi et sperandi promissa.