TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Deum aliquid servare bonis. Homines et filii hominum in quo differant. Cum ergo tantum bonum det et bonis et malis, et hominibus et jumentis; quid est, fratres mei, quod servat bonis? Jam enim dixerat, Homines et jumenta salvos facies, Domine; sicut multiplicata est misericordia tua, Deus. Et deinde adjunxit: Filii autem hominum 3Psal. XXXV, 7, 8 . Qui sunt isti? Quasi alii sunt homines, de quibus paulo ante dixerat, Homines et jumenta salvos facies, Domine; et alii filii hominum. Aliud enim sunt homines quam filii hominum, et aliud sunt filii hominum quam homines? Quid sibi ergo vult ista distinctio? Nisi forte quia homines pertinent ad hominem, filii hominum ad Filium hominis: homines, ad hominem; filii hominum, ad Filium hominis. Est enim quidam homo qui non fuit filius hominis. Qui enim primus factus est, homo fuit, filius hominis non fuit. Quid ergo nobis venit per hominem, et quid nobis venit per Filium hominis? Commemoro quod venit per hominem, et Apostoli verba dico: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors: et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt 4Rom. V, 12 . Ecce quod nobis propinavit homo, ecce quod de parente bibimus, et vix digerimus. Si hoc per hominem, quid per Filium hominis? « Proprio, » inquit, « Filio non pepercit. » Si « proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum; quomodo non et cum illo omnia nobis donabit » 5Id. VIII, 32. Item, « Sicut per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi; sic et per obedientiam unius hominis, justi constituentur multi » 6Rom. V, 19. Per illum ergo peccatum, per Christum justitia. Omnes ergo peccatores ad hominem pertinent: omnes justi ad Filium hominis. Quid ergo miramini, quia peccatores, quia impii, quia iniqui, quia Dei contemptores, a Deo aversi, saeculi dilectores, amplectentes iniquitatem, odio habentes veritatem, hoc est, homines pertinentes ad hominem; quid miramini, quia habent istam sanitatem, cum audiatis Psalmum, Homines et jumenta salvos facies, Domine? Ne extollerent se ipsi homines, quia habent temporalem sanitatem, addita sunt illis jumenta. Quid est ergo unde gaudes, homo? Nonne tibi cum asino tuo commune est, et cum gallina tua, cum quocumque animante in domo tua, cum istis passeribus? nonne tibi sanitas corporis cum his omnibus communis est?

Notes

  1. 3. Psal. XXXV, 7, 8
  2. 4. Rom. V, 12
  3. 5. Id. VIII, 32
  4. 6. Rom. V, 19