Christianorum sub patrono Christo securitas. Magnum patronum invenimus, fratres. Nostis quia tendunt se homines de patronis suis. Minanti alicui, respondet cliens majoris: Salvo capite domini mei illius, nihil mihi facis. Quanto fortius et certius nos dicimus: Salvo capite nostro, nihil nobis facis? Quoniam patronus noster caput est nostrum. Quicumque se tendunt de aliquo homine patrono, clientes sunt ejus: nos patroni nostri membra sumus. Praestet nobis in se, et nemo nos evellat ab eo. Quoniam quoscumque in hoc mundo labores perpessi fuerimus, totum quod transit nihil est. Venient bona quae non transibunt: per labores ad ea venitur. Sed cum perventum fuerit, nemo inde nos avellit. Clauduntur portae Jerusalem, accipiunt etiam vectes, ut dicatur illi civitati: Lauda, Jerusalem: Dominum; lauda Deum tuum, Sion. Quoniam confortavit vectes portarum tuarum, benedixit filios tuos in te. Qui posuit fines tuos pacem 9Psal. CXLVII, 12-14 . Portis clausis vectibus missis, nullus exit amicus, nullus intrat inimicus. Ibi veram et certam habemus securitatem, si hic non dimiserimus veritatem.