TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Detectio corporis ejus. Orationes ipsius multa impetrant, non omnia. Triumphavit, coronatus est. Latuit tanto tempore corpus ejus, processit quando Deus voluit, illuminavit terras, tanta miracula fecit, mortuus vivos facit mortuos, quia nec mortuus. Ergo hoc commendo Charitati vestrae, ut sciatis quod orationes ejus multa impetrant, non tamen omnia. Nam invenimus etiam in libellis qui dantur, fuisse illi difficultates impetrandi, et accepisse tamen postea beneficium, non deficiente supplicis fide. Non cessatum est, oratum est, et dedit postea Deus per Stephanum. Sunt verba orantis Stephani, et responsum est illi: Pro qua oras non est digna, hoc et hoc fecit. Et tamen institit, rogavit, accepit.