TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quid a Petro exigitur. Intrare per januam in ovile. Ergo hoc Dominus exigit a Petro, Petre, amas me? quasi, Quid mihi dabis, quid mihi praestabis, quia amas me? Quid erat praestaturus Petrus resurgenti Domino, et eunti in coelum, atque sedenti ad dexteram Patris? Quasi diceret, Hoc mihi dabis, hoc mihi praestabis, si amas me, ut pascas oves meas: per januam intres, non per aliam partem ascendas. Audistis, cum Evangelium legeretur, Qui intrat per januam, pastor est: qui autem ex alia parte ascendit, fur est et latro; et dissipare quaerit, et spargere, et tollere. Quis est qui intrat per januam? Qui intrat per Christum. Quis est iste? Qui imitatur passionem Christi, qui cognoscit humilitatem Christi: ut cum Deus factus sit homo pro nobis, cognoscat se homo non esse Deum, sed hominem. Qui enim vult Deus videri, cum sit homo, non imitatur illum, qui cum Deus esset, homo factus est. Tibi autem non dicitur, Esto aliquid minus quam es: sed, Cognosce quod es. Cognosce te infirmum, cognosce te hominem, cognosce te peccatorem; cognosce quia ille justificat, cognosce quia maculosus es. Appareat in confessione tua macula cordis tui, et pertinebis ad gregem Christi. Quia confessio peccatorum invitat medicum sanaturum: quomodo in aegritudine qui dicit, Sanus sum, non quaerit medicum. Numquid non ad templum ascenderat Pharisaeus ille et Publicanus? Ille de sua sanitate gloriabatur, iste vulnera sua medico ostendebat. Dicebat enim ille: Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut Publicanus iste. Gloriabatur super alterum. Ergo si Publicanus ille sanus esset, invideret illi Pharisaeus; quia non haberet super quem extolleretur. Quomodo ergo venerat, qui sic invidebat? Non erat utique sanus: et cum se sanum diceret, non descendit curatus. Ille autem ad terram oculos dejiciens, et non audens in coelum tollere, percutiebat pectus suum, dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori. Et quid dicit Dominus? Amen dico vobis, quia descendit justificatus de templo Publicanus, magis quam Pharisaeus: quia omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur 4Luc. XVIII, 10-14 . Qui ergo se exaltant, per alteram partem volunt ascendere ad ovile: qui autem se humiliant, per januam intrant ad ovile. Ideo de illo dixit, intrat: de illo, ascendit. Qui ascendit, videtis, qui alta petit, non intrat, sed cadit. Ille autem qui se submittit, ut per januam intret, non cadit, sed pastor est.

Notes

  1. 4. Luc. XVIII, 10-14