TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Incarnationis mysterium sapientibus mundi absconditum. Natalis Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi, quo Veritas de terra orta est, et dies ex die in nostrum natus est diem, anniversario reditu nobis hodie celebrandus illuxit: exsultemus et jucundemur in eo. Quid enim nobis praestiterit tantae sublimitatis humilitas, fides habet Christianorum, remotum est a cordibus impiorum; quoniam abscondit Deus haec a sapientibus et prudentibus, et revelavit ea parvulis 1Matth. XI, 25. Teneant ergo humiles humilitatem Dei: ut in hoc tanto adjumento, tanquam in infirmitatis suae jumento, perveniant ad altitudinem Dei. Sapientes autem illi et prudentes, dum alta Dei quaerunt, et humilia non credunt, ista praetermittentes, et propter hoc nec ad illa pervenientes; inanes et leves, inflati et elati, et tanquam inter coelum et terram in ventoso medio pependerunt. Sunt enim sapientes et prudentes, sed hujus mundi, non illius a quo factus est mundus. Nam si esset in eis vera sapientia, quae Dei est et Deus est, intelligerent a Deo carnem potuisse suscipi, nec eum in carnem potuisse mutari: intelligerent eum assumpsisse quod non erat, et permansisse quod erat; et in homine ad nos venisse, et a Patre non recessisse; et id eum perseverasse quod est, et nobis apparuisse quod sumus; et corpori infantili potentiam esse inditam, et mundanae moli non esse subtractam. Cujus opus est apud Patrem manentis mundus universus, hujus opus est ad nos venientis Virginis partus. Dedit quippe indicium majestatis ejus Virgo mater, quam virgo ante conceptum, tam virgo post partum; a viro praegnans inventa, non facta: gravida masculo, sine masculo: felicior atque mirabilior fecunditate addita, integritate non perdita. Hoc tam grande miraculum malunt illi fictum putare, quam factum. Ita in Christo homine et Deo, credere quoniam non possunt humana, contemnunt; quoniam non possunt contemnere divina, non credunt. Nobis autem quanto illis abjectius, tanto sit gratius in humilitate Dei hominis corpus: et quanto illis est impossibilior, tanto sit divinior in hominis nativitate virginis partus.

Notes

  1. 1. Matth. XI, 25