Praeter continentiam et opera bona, requiritur charitas. Oleum, charitas. De istis ergo, fratres mei, de istis potius disputemus. Qui non vult videre quod malum est, qui non vult audire quod malum est, qui ab illicitis sacrificiorum nidoribus avertit odoratum, ab illicitis sacrificiorum cibis avertit gustatum, fugit complexum alienae, frangit panem esurienti, hospitem inducit in domum, vestit nudum, concordat litigiosum, visitat aegrotum, sepelit mortuum: ecce virgo, ecce habet lampades. Quid quaerimus amplius? Adhuc quaero. Quid adhuc quaeris, inquit? Adhuc quaero: intentum me fecit Evangelium sanctum. Etiam ipsas virgines et ferentes lampades, alias dixit prudentes, alias stultas. Unde intuemur? unde discernimus? De oleo. Aliquid magnum significat oleum, valde magnum. Putas, non charitas est? Quaerendo dicimus, non sententiam praecipitamus. Unde mihi videatur oleo charitas significari, dicam vobis. Apostolus dicit, Adhuc supereminentiorem vobis viam demonstro. Supereminentiorem viam quam demonstrat? Si linquis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens. Ipsa est supereminens via, id est, charitas, quae merito oleo significatur. Omnibus enim humoribus oleum supereminet. Mitte aquam, et superinfunde oleum, oleum supereminet. Mitte oleum, superinfunde aquam, oleum supereminet. Si ordinem servaveris, vincit: si ordinem mutaveris, vincit. Charitas nunquam cadit 4I Cor. XII, 31, et XIII, 1, 8 .