Deus et justus et misericors. Fratres mei, maxime nunc dicentem me audite. Nolo tecum computare praeterita: ab hodierno die te muta, cras te alterum inveniat. Nos autem perversitate nostra sic volumus Deum misericordem, ut non sit justus. Alii rursus quasi praefidentes de justitia sua, sic volunt justum, ut nolint misericordem. Utrumque se exhibet Deus, utrumque praestat; nec misericordia ejus praescribit justitiae, nec justitia ejus aufert misericordiam. Misericors et justus est. Unde misericordem probamus? Parcit modo peccatoribus, dat veniam confitentibus. Unde probamus quod justus est? Quia venturus est dies judicii, quem modo differt, non aufert; et cum venerit, redditurus est pro meritis. An hoc vultis ut reddatur aversis, quod reddetur conversis? Fratres, justum videtur vobis, ut ibi ponatur Judas, ubi positus est Petrus? Et ipse ibi poneretur, si se correxisset. Sed de venia desperans, potius sibi collum ligavit, quam Regis clementiam supplicavit.