Beata Agnes. Dii Paganorum non comparandi martyribus. Beati quorum passio recitata est. Beata Agnes sancta, cujus passionis hodiernus est dies. Virgo quae quod vocabatur, erat. Agnes latine agnam significat; graece, castam. Erat quod vocabatur: merito coronabatur. Quid ergo, fratres mei, quid vobis dicam de hominibus illis quos Pagani pro diis coluerunt, quibus templa, sacerdotia, altaria, sacrificia exhibuerunt? Quid vobis dicam? non illos esse comparandos martyribus nostris? Etiam hoc ipsum injuria est, quia vel dico. Quibuscumque, qualibuscumque infirmis fidelibus, licet adhuc carnalibus et lacte alendis, non cibo, absit ut illi sacrilegi comparentur. Contra unam aniculam fidelem christianam quid valet Juno? Contra unum infirmum et trementem omnibus membris senem christianum quid valet Hercules? Vicit Cacum, vicit Hercules leonem, vicit Hercules canem Cerberum: vicit Fructuosus totum mundum. Compara virum viro. Agnes puella tredecim annorum, vicit diabolum. Eum puella ista vicit, qui de Hercule multos decepit.