Lumen sibi esse homo non potest. Mala non ex natura, sed ex vitio naturae. Lumen tibi esse non potes; non potes, non potes. Erat lumen verum. In comparatione Joannis dictum est, Erat lumen verum. Numquid non et Joannes lucerna? Ille erat lucerna ardens et lucens, Dominus dixit 4Joan. V, 35. Numquid lucerna lumen non est? Sed erat lumen verum. Lucerna et accendi potest, et exstingui potest: lumen verum accendere potest, exstingui non potest. Erat ergo lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum 5Id. I, 9 . Illuminandi sumus, non lumen sumus. Expergiscere, clama mecum: Dominus illuminatio mea. Quid est ergo quod dicis? Ergo non sunt mala? Sunt mala, sed mutantur; et ipsa erunt bona: quia ipsa mala, vitio sunt mala, non natura. Quid est, Libera nos a malo? Nonne possemus et possumus haec verba dicere, Libera nos a tenebris? A quibus tenebris? A nobis ipsis, si quae in nobis sunt reliquiae tenebrarum, donec in totum lux efficiamur, nihil habentes in nobis quod resistat charitati, quod repugnet veritati, quod subjaceat infirmitati, quod conditione mortalitatis deficiat. Tunc totum videte quid erit, quando erit, Corruptibile hoc induetur incorruptione, et mortale hoc induetur immortalitate. Tunc fiet sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Aculeus autem mortis est peccatum 6I Cor. XV, 53-56 . Ubi malum?