Medicamentum elationis in Paulo. Non enim, fratres mei, apostolo Paulo non aderat, qui cum certaret, ne extolleretur, timebat. In magnitudine, inquit, revelationum mearum ne extollar. Videte in conflictatione certantem, nondum in securitate triumphantem. In magnitudine revelationum mearum ne extollar. Quis dicit, Ne extollar? O terror, o tremor! Quis dicit, Ne extollar? Cum tanta ejus verba sint retundentia elationem, compescentia tumorem, et dicit, Ne extollar? Parum est quia dicit. Ne extollar: videte medicamentum quod sibi dicit appositum. Ne extollar, inquit, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus satanae. O venenum, quod non curatur nisi veneno! Datus est mihi stimulus carnis meae, angelus satanae, qui me colaphizet. Caput caedebatur, ne caput extolleretur. O antidotum, quod quasi de serpente conficitur, et propterea theriacum nuncupatur! Serpens enim ille superbiam persuasit. Gustate, et eritis sicut dii 15Gen. III, 5: superbiae persuasio ista est. Unde cecidit, inde dejecit. Merito ergo venenum serpentis de serpente sanatur. Quid ait Apostolus? Propter quod ter Dominum rogavi, ut auferret eum a me. Ubi est, Adhuc te loquente dicam, Ecce adsum? Propter quod, non semel, sed iterum et tertio Dominum rogavi. Nonne tunc et ipse dicebat, Et tu, Domine, usquequo? Sed numquid quia differebat, ideo non aderat, et falsum erat, Adhuc te loquente dicam, Ecce adsum? Quid enim? medicus quando dat quod desideras, adest; quando secat, non adest? Nonne sub medici ferramento clamas ut parcat; et quia magis adest, magis secat? Denique ut scias quia aderat, videte quid ter roganti responderit. Dixit, inquit, mihi: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur 16I Cor. XII, 7-9 . Ego, inquit, novi: medicus optimus, Ego, inquit, novi in quem tumorem pergat quod volo sanare. Quiesce, adhibeam quod scio. Sufficit tibi gratia mea: non tibi sufficit voluntas tua. Haec erant utique verba certantis, et in certamine periclitantis, et divinum auxilium postulantis.