In communem usum cedere vult, quae clericis suis offeruntur a fidelibus. Augustini modestia. Et vos exhortor, fratres mei, si aliquid vultis clericis dare, sciatis quia non debetis quasi vitia eorum fovere contra me. Omnibus offerte quod vultis, offerte de voluntate vestra. Quod commune erit, distribuetur unicuique sicut cuique opus erit. Gazophylacium attendite, et omnes habebimus. Valde me delectat, si ipsum fuerit praesepe nostrum, ut nos simus jumenta Dei, vos ager Dei. Nemo det byrrhum, vel lineam tunicam, seu aliquid, nisi in commune: de communi accipio et mihi ipsi, cum sciam commune me habere velle quidquid habeo. Nolo talia offerat Sanctitas vestra, quibus ego solus quasi decentius utar; offerat mihi, verbi gratia, byrrhum pretiosum: forte decet episcopum, quamvis non deceat Augustinum, id est, hominem pauperem, de pauperibus natum. Modo dicturi sunt homines quia inveni pretiosas vestes, quas non potuissem habere vel in domo patris mei, vel in illa saeculari professione mea. Non decet: talem debeo habere, qualem possum, si non habuerit, fratri meo dare. Qualem potest habere presbyter, qualem potest habere decenter diaconus et subdiaconus, talem volo accipere: quia in commune accipio. Si quis meliorem dederit, vendo: quod et facere soleo; ut quando non potest vestis esse communis, pretium vestis possit esse commune. Vendo, et erogo pauperibus. Si hoc eum delectat, ut ego habeam; talem det, unde non erubescam. Fateor enim vobis, de pretiosa veste erubesco: quia non decet hanc professionem, hanc admonitionem, non decet haec membra, non decet hos canos. Etiam illud dico: si forte in nostra domo vel in nostra societate aeger est aliquis, vel post aegritudinem, ut necesse sit eum ante horam prandii reficere; non prohibeo religiosos vel religiosas mittere eis quod eis videtur ut mittant: prandium tamen et coenam extra nemo habebit. 14 Clericorum albo expungendum statuit, qui paupertatis propositum violaverit. Ecce dico, audistis, audiunt: Qui habere voluerit proprium et de proprio vivere, et contra ista praecepta nostra facere; parum est ut dicam, non mecum manebit: sed et clericus non erit. Dixeram enim, et scio me dixisse, quod si nollent suscipere socialem vitam nostram, non illis tollerem clericatum; sed seorsum manerent, seorsum viverent, quomodo nossent Deo viverent. Et tamen ante oculos posui, quantum malum sit a proposito cadere. Malui enim habere vel claudos, quam plangere mortuos. Qui enim hypocrita est, mortuus est. Quomodo ergo quicumque voluisset extra manere et de suo vivere, non ei tollerem clericatum: ita modo quia placuit illis, Deo propitio, socialis haec vita, quisquis cum hypocrisi vixerit, quisquis inventus fuerit habens proprium, non illi permitto ut inde faciat testamentum, sed delebo eum de tabula clericorum. Interpellet contra me mille concilia, naviget contra me quo voluerit, sit certe ubi potuerit: adjuvabit me Deus, ut ubi ego episcopus sum, ille clericus esse non possit. Audistis, audierunt. Sed spero in Deum nostrum et misericordiam ejus, quia sicut dispositionem meam istam hilariter acceperunt, sic eam pure fideliterque servabunt.