TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Lex per denarium et Spiritus sanctus per septenarium in quinquagenario commendatus. Illud nunc attendite, quemadmodum, quoniam per gratiam Spiritus sancti lex impletur, et denarius numerus commemorandus fuit et commendandus, sicut jam ostendimus, et septenarius propter ipsam gratiam Spiritus sancti. Commendabat Christus denario numero, post decem dies mittens Spiritum sanctum, ipsam legem, quam jubebat impleri. Ubi ergo inveniemus hic commendationem numeri septenarii maxime propter ipsum Spiritum sanctum? Habes in Tobiae libro ipsam festivitatem, id est Pentecosten, constare de septimanis 22Tob. II, 1, sec. LXX. Quomodo? Septenarium multiplica per ipsum, hoc est septem per septem, quod in scholis discitur: septies septem fiunt quadraginta et novem. Ad hanc septenarii formam, ratione septem per septem: (quoniam ipse Spiritus sanctus colligit nos, et congregat nos: unde et ipsum adventus sui primum signum dedit, ut illi qui eum acciperent, etiam singuli linguis omnibus loquerentur. Congregatur enim unitas corporis Christi ex omnibus linguis, per omnes scilicet gentes toto terrarum orbe diffusas. Et quod unus tunc omnibus linguis loquebatur, ipsam unitatem in linguis omnibus futuram testabatur. Dicit autem Apostolus, Sufferentes invicem in dilectione, quod est charitas: satis agentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis [Ephes. IV, 2 et 3] . Quia ergo Spiritus sanctus ex multis in unum colligit nos: capitur autem per humilitatem, repellitur per superbiam. Aqua est enim cor humile tanquam locum concavum quaerens, ubi consistat: elatione autem superbiae, tanquam tumore collis, repulsa labitur: unde dictum est, Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam [Jacobi IV, 6] . Quid est, dat gratiam? Dat Spiritum sanctum. Implet humiles, quia capaces invenit) . Ergo quia haec ita sunt, ad quadraginta novem, qui efficiuntur de septem per septem, ut fiat Pentecoste, unus additur, et unitas commendatur.

Notes

  1. 22. Tob. II, 1, sec. LXX