Visio Petri figurativa. Vas. Lineae quatuor. Sed tamen ut intelligatis hoc in figura esse monstratum, erant in illo vase serpentia. Numquidnam poterat manducare serpentes? Quid ergo sibi vult ista significatio? Vas illud Ecclesiam significat: quatuor lineae quibus dependebat, quatuor partes orbis terrarum, per quas tenditur Ecclesia catholica, quae ubique diffusa est. Quicumque ergo voluerit in partem ire, et ab universo conscindi, non pertinet ad quatuor linearum sacramentum. Si autem ad visionem Petri non pertinet, nec ad claves quae datae sunt Petro. A quatuor enim ventis dicit Deus congregari sanctos suos in fine 6Matth. XXIV, 31: quia nunc per omnes istos quatuor cardines fides evangelica dilatatur. Animalia ergo illa, Gentes sunt. Omnes enim Gentes quae immundae erant, in erroribus et superstitionibus et concupiscentiis suis, antequam veniret Christus, illo adveniente donatis sibi peccatis mundae sunt factae. Unde jam post remissionem peccatorum, quare non recipiantur in corpus Christi, quod est Ecclesia Dei, cujus personam Petrus gestabat?