TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Vita beata hic non quaerenda. Dies malos nos facimus. Homini malum nonnisi ab homine. Homo a malo se ipso liberatus laedi ab aliquo non potest. Sed non audis consilium. Vitam quaeris, dies bonos quaeris. Bonum est quod quaeris, sed non est hic. Habet iste lapis pretiosus regionem suam, non hic nascitur. Quantumlibet labores fodiendo, non hic invenies quod hic non est. Sed fac quod jubetur, et quod amas reddetur. Ecce enim quamlibet longa sit vita ista, numquid dies bonos invenies hic? Videte quid adjunxerit: Vitam et dies bonos: ne sit vita, et misera sit propter dies malos. Abundant hic dies mali: sed dies malos non ille sol facit, qui currit ab oriente in occidentem veniens, et altero die procedens: sed dies malos, fratres, nos facimus. Si bene viveremus omnes dies, et hic haberemus bonos dies. Etenim homini unde malum, nisi ab homine? Enumerate quanta extrinsecus homines patiantur. Quae non videantur ab hominibus fieri, perpauca sunt. Abundant mala homini ab homine. Furta ab homine, adulterium passus est in uxore ab homine, seductus est ei servus ab homine, celatus est ab homine, proscriptus est ab homine, expugnatus est ab homine, captivus ductus est ab homine. Libera me, Domine, ab homine malo 16Psal. CXXXIX, 2 . Jam tu quisquis audis, non cogitas nisi de inimico, quem pateris vicinum malum, potentem, consortem, civem. Forsitan de latrone ista cogitas, quando audis, Libera me, Domine, ab homine malo; et sic oras, quando oras, ut liberet te Deus ab homine malo, illo vel illo inimico tuo. Tu noli tibi esse malus. Audi me: liberet te Deus a te. Quando enim Deus gratia sua et misericordia de malo facit te bonum; unde te facit bonum, unde te liberat, nisi a te ipso homine malo? Omnino, fratres mei, hoc verum est, hoc certum est, hoc fixum est: si Deus te liberaverit a te ipso homine malo, nihil tibi nocebit quisquis fuerit alius homo malus.

Notes

  1. 16. Psal. CXXXIX, 2