Oculorum nomine caeteri sensus significati. Ideo autem a parte totum per solos oculos commemorati sunt isti sensus, quia oculorum est in quinque sensibus principatus. Propterea cum proprie ad oculos pertineat visus, ipsum videre per omnes quinque sensus solemus appellare. Quomodo? Primo quod ad ipsos oculos pertinet, dicis, Vide quam candidum est, intende et vide quam candidum est: hoc ad oculos pertinet. Audi et vide quam canorum est. Numquid conversim potes dicere: Audi et vide quam candidum est? Hoc quod dicitur, Vide, per omnes sensus currit: caeterorum autem sensuum proprietas non per se recurrit. Intende et vide quam canorum est: odora et vide quam suave est: gusta et vide quam dulce est: tange et vide quam molle est. Utique quoniam sensus sunt, sic potius diceremus: Audi et senti quam canorum est: odora et senti quam suave est: gusta et senti quam dulce est: tange et senti quam calidum est: palpa et senti quam lene est: palpa et senti quam molle est. Nihil horum. Nam et ipse Dominus post resurrectionem cum apparuit discipulis suis, cumque cernentes adhuc titubarent in fide, putantes se spiritum videre: Quid, inquit, dubitatis? et quare cogitationes ascendunt in cor vestrum? Videte manus meas et pedes meos. Et parum est, Videte: Tangite, inquit, et palpate et videte 10Luc. XXIV, 38 et 39 . Intendite et videte, palpate et videte: in solis oculis videte, in omnibus sensibus videte. Quia interiorem fidei sensum quaerebat, exterioribus corporis sensibus adjacebat. Nos nihil ab istis exterioribus sensibus in Domino carpsimus, auditu audivimus, corde credidimus: et ipsum auditum non ab illius ore, sed ab ore praedicatorum ejus, ab ore illorum qui jam coenabant, et nos ructuando invitabant.