TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Corona debita servantibus fidem. Sed si servas fidem, diligis vere ejus manifestationem, securus coronam debes exspectare justitiae: non enim donatur talibus, sed debetur. Nam et ipse apostolus Paulus tanquam debitum flagitat: Quam reddet, inquit, mihi Dominus in illo die justus judex. Reddet, quia justus est: fecit se mihi promissione debitorem. Praecepit, audivi: praedicavit, credidi. Bonum certamen certavi, cursum consummavi. ................. His donis suis debet pro............... moralis, quod bonum................ servas, ab illo habes. Qu. ............. accepisti? Sed his, inquam.............. sua. Antequam talia don....... ,....... beret?