Pulchritudo creaturarum confessio est Creatoris. Ab hominis cognitione ad cognitionem Dei quomodo pervenerunt philosophi. Unde cognoscentes? Ex his quae fecit. Interroga pulchritudinem terrae, interroga pulchritudinem maris, interroga pulchritudinem dilatati et diffusi aeris, interroga pulchritudinem coeli, interroga ordinem siderum, interroga solem fulgore suo diem clarificantem, interroga lunam splendore subsequentis noctis tenebras temperantem, interroga animalia quae moventur in aquis, quae morantur in terris, quae volitant in aere; latentes animas, perspicua corpora; visibilia regenda, invisibiles regentes: interroga ista, Respondent tibi omnia: Ecce vide, pulchra sumus. Pulchritudo eorum, confessio eorum. Ista pulchra mutabilia quis fecit, nisi incommutabilis pulcher? In ipso denique homine, ut possent intelligere et cognoscere Deum universi mundi creatorem; in ipso, inquam, homine interrogaverunt haec duo, corpus et animam. Hoc interrogabant quod et ipsi gestabant: videbant corpus, animam non videbant. Sed corpus nisi de anima non videbant. Videbant enim per oculum, sed intus erat qui per fenestras aspiciebat. Denique discedente habitatore, jacet domus: discedente qui regebat, cadit quod regebatur: et quoniam cadit, cadaver vocatur. Nonne ibi oculi integri? Etsi pateant, nihil vident. Aures adsunt; sed migravit auditor: linguae organum manet; sed abscessit musicus qui movebat. Interrogaverunt ergo ista duo, corpus quod videtur, animam quae non videtur: et invenerunt melius esse illud quod non videtur, quam illud quod videtur; meliorem animam latentem, deteriorem carnem apparentem. Viderunt ista, intuiti sunt, discusserunt utrumque, et invenerunt utrumque, mutabile in ipso homine. Mutabile corpus per aetates, per corruptiones, per alimenta, per refectiones, per defectiones, per vitam, per mortem. Transierunt ad animam, quam utique comprehenderant meliorem, et etiam invisibilem mirabantur: invenerunt et ipsam mutabilem; modo velle, modo nolle; modo scire, modo nescire; modo meminisse, modo oblivisci; modo timere, modo audere; modo ire in sapientiam, modo in stultitiam deficere. Viderunt et ipsam mutabilem, transierunt et ipsam - quaesierunt enim aliquid immutabile.