Gratia justificato, ut in via justa ambulet, necessaria. Sed jam, inquis, ambulo viam istam: opus erat ut discerem, opus erat ut per doctrinam Legis scirem quid agerem: habeo liberum voluntatis arbitrium; quis me ab ista via separabit? Si legas diligenter, invenies quemdam de sua quadam abundantia, quam tamen acceperat, extollere se coepisse; Dominum autem misericordem, ut doceret humilitatem, quod dederat abstulisse; illum vero subito inopem remansisse, et misericordiam Dei recordatione confessum dixisse, Ego dixi in abundantia mea, Non movebor in aeternum. Ego dixi in abundantia mea. Sed ego dixi, homo dixi: Omnis homo mendax 6Psal. CXV, 11 : Ego dixi. Ergo, Ego dixi in abundantia mea: tanta erat abundantia, ut hoc dicere auderem: Non movebor in aeternum. Quid deinde? Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem. Avertisti autem faciem tuam a me, et factus sum conturbatus 7Psal. XXIX, 7, 8 . Ostendisti, inquit, mihi quia illud quo abundabam, de tuo erat. Ostendisti mihi unde peterem, cui tribuerem quod acceperam, cui gratias agere deberem, ad quem currerem sitiens, unde implerer, et quo impletus essem ad quem custodirem. Fortitudinem enim meam ad te custodiam 8Psal. LVIII, 10 , quo te largitore implear, te servatore non perdam. Fortitudinem meam ad te custodiam. Hoc ut ostenderes mihi, avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus. Conturbatus, quia siccatus; siccatus, quia exaltatus. Dic ergo siccus et aridus, ut rursus implearis: Anima mea velut terra sine aqua tibi 9Psal. CXLII, 6 . Dic, Anima mea velut terra sine aqua tibi. Tu enim dixeras, non Dominus dixerat, Non movebor in aeternum. Tu dixeras praesumens de te; sed non de tuo, et quasi putabas de tuo.