Lex vetus et nova. Spiritus servitutis et libertatis. Forte dicturi eratis: Et Lex sufficit nobis. Lex timorem dedit: et videte quid hinc subjunxit Apostolus, cum diceret, Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei: quia cum Spiritu Dei aguntur, charitate aguntur: Charitas enim Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis 36Id. V, 5 : secutus adjunxit, Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore. Quid est, iterum? Quomodo terrente molestissimo paedagogo. Quid est, iterum? Sicut in monte Sina accepistis spiritum servitutis. Dicit aliquis: Alius est spiritus servitutis, alius spiritus libertatis. Si alius esset, non diceret Apostolus, iterum. Idem ergo spiritus, sed in tabulis lapideis in timore, in tabulis cordis in dilectione. Jam nudiustertius qui adfuistis audistis, quomodo longe positam plebem, voces, ignis, fumus in monte terrebat 37Exod. XIX, XX, et XXXI, 18; quomodo autem veniens Spiritus sanctus, idem ipse digitus Dei, quinquagesimo die post umbram Paschae quomodo venerit, et igneis linguis super unumquemque eorum insederit 38Act. II, 1-4. Jam ergo non in timore, sed in dilectione; ut non servi, sed filii simus. Qui enim adhuc ideo bene agit, quia poenam timet, Deum non amat, nondum est inter filios: utinam tamen vel poenam timeat. Timor servus est, charitas libera est; et ut sic dicamus, timor est servus charitatis. Ne possideat diabolus cor tuum, praecedat servus in corde tuo, et servet dominae venturae locum. Fac, fac vel timore poenae, si nondum potes amore justitiae. Veniet domina, et servus abscedet: quia consummata charitas foras mittit timorem 39I Joan. V, 18 , Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore. Novum Testamentum est, non vetus. Vetera transierunt, et ecce nova facta sunt omnia: omnia autem ex Deo 40II Cor. V, 17, 18 .
Sermones
Notes
- 36. Id. V, 5
- 37. Exod. XIX, XX, et XXXI, 18
- 38. Act. II, 1-4
- 39. I Joan. V, 18
- 40. II Cor. V, 17, 18