Nihil nobis arrogandum. Sed movet me, inquis, quod ille perit, ille baptizatur: movet me, movet tanquam hominem. Si verum vis audire, et me movet quia homo sum. Sed si et tu homo, et ego homo; ambo audiamus dicentem, O homo! Utique si ideo movemur, quia homines sumus, ipsam naturam humanam infirmam ac debilem Apostolus alloquitur, dicens: O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit, Cur me sic fecisti 22Rom. IX, 20 ? Si posset loqui pecus, et dicere Deo, Quare istum hominem fecisti, et me pecudem? nonne juste succenseres et diceres, O pecus, tu quis es qui respondeas Deo? Et tu homo es, sed ad Deum pecus es: et utinam sis pecus ejus et ovis pascuae ejus! Agnosce beneficia pastoris, et non sequeris lupos erroris. Lupi eramus: Fuimus et nos natura filii irae, sicut et caeteri 23Ephes. II, 3 : sed mortua est ovis, et fecit nos oves. Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum, non hujus aut illius, sed mundi 24Joan. I, 29 . Nihil ergo nobis, fratres mei, ex eo quod aliquid sumus, si tamen in ejus fide aliquid sumus, quantumcumque sumus, nihil nobis arrogemus; ne et quod accepimus perdamus: sed in eo quod accepimus, illi gloriam demus, ipsum honoremus, semina sua ipse compluat. Quid haberet terra nostra, nisi ipse seminasset? Sed dat et pluviam, non deserit quod seminavit. Dominus dabit suavitatem, et terra nostra dabit fructum suum 25Psal. LXXXIV, 13 . Conversi ad Dominum, etc.