Martyr corpori non parcenao, ipsi consulit. Judicium, pro poena aeterna. Ecce hoc attendite, et fidem vestram interrogate. Sanctus Vincentius si formidine tormentorum negaret Christum, videretur corpori pepercisse: quadam autem conditione mortali, corpore solveretur. Quid ageret in resurrectione, cum in aeternum ignem praecipitaretur? Negans Christum, negatur a Christo. Qui negaverit me, inquit, coram hominibus, negabo eum coram Patre meo qui est in coelis 2Luc. XII, 9 . Ecce negaret, quiescerent illi tortores, et vulnerato animo sanum esset corpus; imo occiso animo, viveret corpus: quid prodesset in aeternum mortuo brevis corporis vita? Veniret dies, quam commemorat Dominus, quando omnes qui in monumentis sunt, audient vocem ejus, et procedent: sed cum magna differentia. Omnes procedent, sed non omnes ad eamdem rem procedent. Omnes surrecturi, sed non omnes immutandi. Qui enim bene fecerunt, inquit, in resurrectionem vitae; qui autem male, in resurrectionem judicii 3Joan. V, 28, 29 . Cum dicit, Omnes qui in monumentis sunt, procul dubio manifestat corporum resurrectionem. Judicium autem cum audis, ne tibi tanquam de temporali judicio blandiaris; ponitur judicium pro poena aeterna. Secundum hoc dictum est, Qui autem non credit, jam judicatus est 4Id. III, 18 . Haec ergo differentia separatura est justos ab injustis, fideles ab infidelibus, confessores a negatoribus, amatores vitae periturae ab amatoribus vitae aeternae; separatura est illa discretio. Et ibunt justi in vitam aeternam, impii vero in ignem aeternum 5Matth. XXV, 46 . Ibi cum corpore torquebuntur, qui corpori pepercerunt. Timendo enim tormenta corporis, corpori pepercerunt; et parcendo corpori, Christum negaverunt; et negando Christum, poenas aeternas etiam corpori distulerunt. Si distulerunt, numquid abstulerunt?