Christus visibili forma judex veniet. De sublimi ergo habitatione coelorum, ubi nunc est ejus etiam immortale jam corpus, Dominus noster Jesus Christus ad judicandos vivos mortuosque venturus est, secundum evidentissimum angelicum testimonium, quod scriptum est in Actibus Apostolorum. Intuentes enim discipuli Dominum ascendentem in coelum, et eum suspensis aspectibus deducentes, audierunt Angelos dicere: Viri Galilaei, quid hic statis? Hic Jesus, qui receptus est a vobis, sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in coelum 14Act. I, 11 . Repressa est multa et diversa continens humana praesumptio. In ea forma judicabit Christus, in qua judicatus est. Sic enim eum viderunt Apostoli ascendentem in coelum, quando audierunt sic esse venturum. Illa forma erit conspicua vivis et mortuis, bonis et malis: sive bonos intelligamus nomine appellatos esse vivorum, malosque mortuorum; sive illos vivos accipiamus, quos nondum finisse istam vitam inveniet ejus adventus, mortuos autem quos ejus praesentia suscitabit, sicut ipse in Evangelio loquitur dicens, Veniet hora, quando omnes qui sunt in monumentis, audient vocem ejus; et procedent qui bene fecerunt, in resurrectionem vitae; qui mala egerunt, in resurrectionem judicii 15Joan. V, 28 et 29 . Et illi videbunt in forma hominis in quem crediderunt, et illi quem contempserunt. Formam vero Dei, qua aequalis est Patri, impii non videbunt. Tolletur enim impius, sicut dicit propheta, ne videat claritatem Domini 16Isai. XXVI, 10, sec. LXX . Et, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt 17Matth. V, 8 . Haec de Jesu Christo Filio Dei unico Domino nostro satis dicta sint.