Mare, saeculum. Petrus Ecclesiae typus. Evangelium quod recentissime recitatum est de Domino Christo, qui super aquas maris ambulavit; et de apostolo Petro, qui ambulans timendo titubavit, et diffidendo mersus, confitendo rursus emersit; admonet nos intelligere mare praesens saeculum esse, Petrum vero apostolum Ecclesiae unicae typum. Ipse enim Petrus in Apostolorum ordine primus, in Christi amore promptissimus, saepe unus respondet pro omnibus. Ipse denique Domino Jesu Christo requirente, quemnam homines dicerent eum esse, et opiniones varias hominum discipulis respondentibus, rursusque Domino interrogante et dicente, Vos autem quem me esse dicitis? respondit Petrus, Tu es Christus Filius Dei vivi. Unus pro multis dedit responsum, unitas in multis. Tunc ei Dominus ait: Beatus es, Simon Bar-Jona, quia non revelavit tibi caro et sanguis, sed Pater meus qui est in coelis. Deinde addidit: Et ego dico tibi. Tanquam diceret: Quia tu dixisti mihi, Tu es Christus Filius Dei vivi: et ego dico tibi, Tu es Petrus. Simon quippe antea vocabatur. Hoc autem ei nomen, ut Petrus appellaretur, a Domino impositum est: et hoc in ea figura, ut significaret Ecclesiam. Quia enim Christus petra, Petrus populus christianus. Petra enim principale nomen est. Ideo Petrus a petra, non petra a Petro: quomodo non a christiano Christus, sed a Christo christianus vocatur. Tu es ergo, inquit, Petrus; et super hanc petram quam confessus es, super hanc petram quam cognovisti, dicens, Tu es Christus Filius Dei vivi, aedificabo Ecclesiam meam 1Matth. XVI, 13-18 : id est, Super me ipsum Filium Dei vivi, aedificabo Ecclesiam meam. Super me aedificabo te, non me super te.