Petrus ante mortem Domini infirmior martyribus ac puellis quibusdam. Petrus vitam negando moritur. De Petro quid dicimus? Praedicavit Christum, missus est, evangelizavit adhuc ante Domini passionem. Novimus enim missos Apostolos, ut Evangelium praedicarent: missus est, et praedicavit. Quantum vicerat illos Judaeos, qui timebant publice confiteri? Sed tamen adhuc non erat similis Protasio et Gervasio. Jam apostolus erat, primus erat, Domino cohaerebat. Dictum illi erat, Tu es Petrus 3Matth. XVI, 18 : sed nondum erat Protasius aut Gervasius, nondum erat Stephanus, nondum erat Nemesianus puer; nondum hoc erat Petrus; nondum erat quod mulieres quaedam, quod puellae, quod Crispina, quod Agnes; nondum erat Petrus, quod istarum muliebris infirmitas.