TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Filii nativitatem esse factam a Patre. Paulus juris divini consultus. De Christi nativitate mihi primo docendum est, quomodo eam et Pater fecerit, et Filius fecerit, quamvis nonnisi ad Filium pertineat quod fecit Pater et Filius. Paulum recito, idoneum juris divini consultum. Nam et causidici habent hodie Paulum dictantem jura litigatorum, non Christianorum. Recito, inquam, Paulum dictantem pacis jura, non litis. Ostendat nobis sanctus Apostolus, quomodo nativitatem Filii Pater operatus sit. Cum autem venit, inquit, plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub Lege, ut eos qui sub Lege erant redimeret 8Galat. IV, 4 et 5 . Audistis, et quia planum et apertum est, intellexistis. Ecce Pater fecit Filium nasci de virgine. Cum enim venisset plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, utique Pater Christum. Quomodo eum misit? Factum ex muliere, factum sub Lege. Fecit ergo eum Pater ex muliere sub Lege.

Notes

  1. 8. Galat. IV, 4 et 5