Fatuae Virgines irridentur a sapientibus. At illae: Ne forte, inquiunt, non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis. Non consulentium, sed irridentium est ista responsio. Quare irridentium? Quia sapientes erant, quia sapientia erat in illis. Non enim sapientes de suo erant: sed illa in illis erat sapientia, de qua scriptum est in quodam libro, quae dicit contemptoribus suis, cum venerint ad mala, quae illis minata est: Et ego vestrae perditioni superridebo 14Prov. I, 26 . Quid mirum est, quia sapientes irrident fatuas? Quid est irridere?