TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

De difficultate proposita, deque Deo et de corpore futuro spirituali quid tenendum. Non hoc ideo dixi (mementote quantum potestis, ut ea discamus, usquequo invenerimus, quae nondum novimus; quod autem novimus, non opus est ut discamus, sed Domino adjuvante, doceamus): non ergo hoc ideo dixi, quia carnem visuram negavi; sed quia quaerenda sunt testimonia clariora, si forte poterunt inveniri. Nam hoc quod prolatum est, videtis quale sit. Pro nobis enim magis facit, vel pro ipsa veritate, vel pro his qui quasi certo contendunt, carnem non visuram omnino ullo modo Deum, nec in resurrectione mortuorum. Nos hinc non contendimus, sed repetendo acutos commemoramus, tardis inculcamus. Licet multis taediosi simus, dicimus tamen. Deus non videtur in loco, quia non est corpus; quia ubique totus est, quia non in parte minor, et in parte major est. Hoc firmissime teneamus. Si autem caro illa tantam acceperit mutationem, ut possit per eam videri quod non videtur in loco; omnino ita sit. Sed quaerendum est, unde doceatur. Et si nondum docetur, nondum negetur; sed certe vel dubitetur. Ita tamen ut carnem resurrecturam non dubitetur, spirituale corpus futurum ex animali non dubitetur, corruptibile hoc et mortale hoc induere immortalitatem et incorruptionem non dubitetur: ut in quod pervenimus, in eo ambulemus 25Philipp. III, 16 . Certe si nimis inquirendo in aliquo forte deviamus; saltem in creatura, non in Creatore deviemus. Conetur unusquisque quantum potuerit, corpus convertere in spiritum, dum tamen in corpus non convertat Deum.

Notes

  1. 25. Philipp. III, 16